e more nostro sunt quaerendi situs interretiales ut scintillas quasdam, quippe quae nostrum intersint et speremus vestrum quoque interfore, accurate vobis conferamus. inter haec sunt…
- liber coloribus carens, imaginibus mediaevis fetus, et a Bibliotheca Bodleiana editus.
- “Nondum Arabes Sereque rogant – Classics Looks East.” (Society for Classical Studies)
- Novus Ludus iam paratur qui ad respublicas Graecas regendas pertinet.
- situs Atlas Obscura appellatus nobis vias Latinas demonstrat.
- nugae quoque de summo harpasti Americani certamine modo vel stylo Herodoti scriptae.